lines 23-54

23 huic filia una est. ea mihi cottidie
aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,
dat mihi coronas. eius honoris gratia
feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,
quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
Lar worship
28 nam eam compressit de summo adulescens loco.

Roman Law

 

29 is scit adulescens quae sit quam compresserit,
illa illum nescit, neque compressam autem pater.

 

31 eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo
sibi uxorem poscat. id ea faciam gratia,
quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
 
34 et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
is adulescentis illius est avonculus,
qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.
sed hic senex iam clamat intus ut solet.
Ceres
Image of Ceres
38 anum foras extrudit, ne sit conscia.
credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.
Roman Women
40 Evclio
Exi, inquam. age exi. exeundum hercle tibi hinc est foras,
circumspectatrix cum oculis emissiciis.
comic old man and old woman
42 Staphyla
Nam cur me miseram verberas? Evcl. Vt misera sis
atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.

Slavery (Sheridan)

Slavery (Donatelli)

44 Staph.
Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
45 Evcl.
Tibi ego rationem reddam, stimulorum seges?
illuc regredere ab ostio. illuc sis vide,
ut incedit. at scin quo modo tibi res se habet?
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,
testudineum istum tibi ego grandibo gradum.

Roman Food

 

 

Masks and Costumes

50 Staph.
Vtinam me divi adaxint ad suspendium
potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.
52 Evcl.
At ut scelesta sola secum murmurat.
oculos hercle ego istos, improba, ecfodiam tibi,
ne me observare possis quid rerum geram.

Previous section

Next section