lines 55-84

55

 

 

abscede etiam nunc--etiam nunc--etiam--ohe,
istic astato. si hercle tu ex istoc loco
digitum transvorsum aut unguem latum excesseris
aut si respexis, donicum ego te iussero,
continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.
 

60

 

 

scelestiorem me hac anu certo scio
vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
 
65 nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,
quod me sollicitat plurimis miserum modis.--
 
67 Staph.
Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
malae rei evenisse quamve insaniam,
queo comminisci; ita me miseram ad hunc modum
decies die uno saepe extrudit aedibus.
 
71 nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:
pervigilat noctes totas, tum autem interdius
quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
 
74 neque iam quo pacto celem erilis filiae
probrum, propinqua partitudo cui appetit,
queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
longam, laqueo collum quando obstrinxero.
 
79 Evcl.
Nunc defaecato demum animo egredior domo,
postquam perspexi salva esse intus omnia.
redi nunciam intro atque intus serva. Staph. Quippini?
ego intus servem? an ne quis aedes auferat?
nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,
ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
 

Previous section

Next section