Meter | ||
PROLOGUS
Lar familiaris |
||
1 | Ne quis miretur qui sim, paucis
eloquar. ego Lar sum familiaris ex hac familia unde exeuntem me aspexistis. hanc domum iam multos annos est cum possideo et colo patri avoque iam huius qui nunc hic habet. |
|
6 | sed mi avos huius obsecrans
concredidit thensaurum auri clam omnis: in medio foco defodit, venerans me ut id servarem sibi. is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit), numquam indicare id filio voluit suo, inopemque optavit potius eum relinquere, quam eum thensaurum commonstraret filio; agri reliquit ei non magnum modum, quo cum labore magno et misere viveret. |
|
15 | ubi is obiit mortem qui mihi
id aurum credidit, coepi observare, ecqui maiorem filius mihi honorem haberet quam eius habuisset pater. |
Performance |
18 | atque ille vero minus minusque
impendio curare minusque me impertire honoribus. |
|
20 | item a me contra factum est,
nam item obiit diem. is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium pariter moratum ut pater avosque huius fuit. |
![]() |
|