196 | securos
pendente iubet dormire ruina. uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, |
|
201 | ultimus
ardebit quem tegula sola tuetur a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae. lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci, nec non et paruulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, |
|
206 | iamque uetus
Graecos seruabat cista libellos et diuina opici rodebant carmina mures. nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud perdidit infelix totum nihil. ultimus autem aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem |
|
211 | nemo cibo,
nemo hospitio tectoque iuuabit. si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt uadimonia praetor. tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, |
|
216 | conferat
inpensas; hic nuda et candida signa, hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, haec Asianorum uetera ornamenta deorum, hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam, hic modium argenti. meliora ac plura reponit |
|
221 | Persicus
orborum lautissimus et merito iam suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes. si potes auelli circensibus, optima Sorae aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur quanti nunc tenebras unum conducis in annum. |
|
Previous; Next |