226 | hortulus hic
puteusque breuis nec reste mouendus in tenuis plantas facili diffunditur haustu. uiue bidentis amans et culti uilicus horti unde epulum possis centum dare Pythagoreis. est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, |
|
231 | unius sese
dominum fecisse lacertae. plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum admittunt? magnis opibus dormitur in urbe. |
|
236 | inde caput
morbi. raedarum transitus arto uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae eripient somnum Druso uitulisque marinis. si uocat officium, turba cedente uehetur diues et ingenti curret super ora Liburna |
|
241 | atque obiter
leget aut scribet uel dormiet intus; namque facit somnum clausa lectica fenestra. ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat unda prior, magno populus premit agmine lumbos qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro |
|
246 | alter, at
hic tignum capiti incutit, ille metretam. pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clauus mihi militis haeret. nonne uides quanto celebretur sportula fumo? centum conuiuae, sequitur sua quemque culina. |
|
Previous; Next |