116 | Stoicus
occidit Baream delator amicum discipulumque senex ripa nutritus in illa ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus, |
|
121 | qui gentis
uitio numquam partitur amicum, solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem exiguum de naturae patriaeque ueneno, limine summoueor, perierunt tempora longi seruitii; nusquam minor est iactura clientis. |
|
126 | quod porro
officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem inpellat et ire praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet? |
|
131 | diuitis hic
seruo cludit latus ingenuorum filius; alter enim quantum in legione tribuni accipiunt donat Caluinae uel Catienae, ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu, cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres |
|
136 | et dubitas
alta Chionen deducere sella. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam: protinus ad censum, de moribus ultima fiet quaestio. |
|
Previous; Next |