86 | quid quod
adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum inualidi collum ceruicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur uocem angustam, qua deterius nec |
|
91 | ille sonat
quo mordetur gallina marito? haec eadem licet et nobis laudare, sed illis creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit uel Dorida nullo cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur, |
|
96 | non persona,
loqui: uacua et plana omnia dicas infra uentriculum et tenui distantia rima. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: natio comoeda est. rides, maiore cachinno |
|
101 | concutitur;
flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat. non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni nocte dieque potest aliena sumere uultum |
|
106 | a facie,
iactare manus laudare paratus, si bene ructauit, si rectum minxit amicus, si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. praeterea sanctum nihil est ab inguine tutum, non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse |
|
111 | sponsus leuis
adhuc, non filius ante pudicus. horum si nihil est, auiam resupinat amici. [scire uolunt secreta domus atque inde timeri.] et quoniam coepit Graecorum mentio, transi gymnasia atque audi facinus maioris abollae. |
|
Previous; Next |