66 | ite, quibus
grata est picta lupa barbara mitra. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, |
|
71 | Esquilias
dictumque petunt a uimine collem, uiscera magnarum domuum dominique futuri. ingenium uelox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos: |
|
76 | grammaticus,
rhetor, geometres, pictor, aliptes, augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. |
|
81 | horum ego non
fugiam conchylia? me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, aduectus Romam quo pruna et cottana uento? usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum hausit Auentini baca nutrita Sabina? |
|
Previous; Next |