lines 236-264
236 | Meg. Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris, tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi, atque eam desponde mi. Evcl. At nihil est dotis quod dem. M. Ne duas. dum modo morata recte veniat, dotata est satis. Evcl. Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas. |
|
241 | Meg. Novi, ne doceas. desponde. Evcl. Fiat. sed pro Iuppiter, num ego disperii? M. Quid tibi est? E. Quid crepuit quasi ferrum modo?-- |
|
243 | Meg. Hic apud me hortum confodere iussi. sed ubi hic est homo? abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei, quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit; nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam, pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit. idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit. Evcl. Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus, impero auctorque sum, ut tu me cuivis castrandum loces. |
|
252 | Meg. Video hercle ego te me arbitrari, Euclio, hominem idoneum, quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo. Evcl. Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est. Meg. Quid nunc? etiam mihi despondes filiam? Evcl. Illis legibus, cum illa dote quam tibi dixi. Meg. Sponden ergo? Evcl. Spondeo. |
|
257 | Meg. Di bene vertant. Evcl. Ita di faxint. illud facito ut memineris, convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia. Meg. Memini. Evcl. At scio quo vos soleatis pacto perplexarier: pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet. |
|
261 | Meg. Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias num quae causa est quin faciamus hodie? Evcl. Immo edepol optuma. Meg. Ibo igitur, parabo. numquid me vis? Evcl. Istuc. ei et vale. Meg. Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.-- |
![]() |