lines 204-235

204 Meg.
Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia,
mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;
neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.
Evcl.
Di me servant, salva res est. salvom est si quid non perit.
 
208 nimis male timui. prius quam intro redii, exanimatus fui.
redeo ad te, Megadore, si quid me vis. Meg. Habeo gratiam.
quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui.
Evcl.
Dum quidem ne quid perconteris quod non lubeat proloqui.
 
212 Meg.
Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum? Evcl. Bono.
M.
Quid fide? E. Bona. M. Quid factis? E. Neque malis neque improbis.
Meg.
Aetatem meam scis? Evcl. Scio esse grandem, item ut pecuniam.
Meg.
Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia
semper sum arbitratus et nunc arbitror. Evcl. Aurum huic olet.
 
217 quid nunc me vis? Meg. Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,
quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae,
filiam tuam mi uxorem posco. promitte hoc fore.
 
220 Evcl.
Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis,
ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.
 
223 Meg.
Neque edepol ego te derisum venio neque derideo,
neque dignum arbitror. Evcl. Cur igitur poscis meam gnatam tibi?
Meg.
Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.
 
226 Evcl.
Venit hoc mihi, Megadore, in mentem, ted esse hominem divitem,
factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit
te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,
ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto,
tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
 
232 et te utar iniquiore et meus me ordo inrideat,
neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:
asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.
hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere.
 

Previous section

Next section