lines 265-294
265 | Evcl. Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet. [credo ego illum iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.] id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia. ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco. ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue: filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo. |
|
272 | Staphyla Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis. Evcl. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum; atque aedis occlude; iam ego hic adero.-- |
|
274 | Staph. Quid ego nunc agam? nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam; quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest. ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.-- |
|
280 | Pythodicvs Postquam obsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam. Anthrax Me quidem hercle, dicam si quo tu totum me ire vis, operam dabo. |
|
285 | Congrio Bellum et pudicum vero prostibulum popli. post si quis vellet, te haud non velles dividi. Pyth. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias meus hodie faciet. Anthr. Cuius ducit filiam? |
|
290 | Pyth. Vicini huius Euclionis ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam. Anthr. Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum? Pyth. Nempe sicut dicis. |
![]() |