lines 151-177

151 Meg.
Quia mihi misero cerebrum excutiunt
tua dicta, soror: lapides loqueris.
Evn.
Heia, hoc face quod te iubet soror. Meg. Si lubeat, faciam.
Evn.
In rem hoc tuam est. Meg. Vt quidem emoriar prius quam ducam.
155 sed his legibus si quam dare vis ducam:
quae cras veniat, perendie foras feratur;
his legibus dare vis? cedo: nuptias adorna.
158 Evn.
Cum maxima possum tibi, frater, dare dote;
sed est grandior natu: media est mulieris aetas.
160
eam si iubes, frater, tibi me poscere, poscam.
161 Meg.
Num non vis me interrogare te? Evn. Immo, si quid vis, roga.
Meg.
Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,
si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,
quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
165
nunc ego istum, soror, laborem demam et deminuam tibi.
166 ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,
clamores, imperia, eburata vehicla, pallas, purpuram,
nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
170 Euc.
Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? Meg. Eloquar.
nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
Evn.
Novi, hominem haud malum mecastor. Meg. Eius cupio filiam
virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
175

Euc. Di bene vortant. Med. Idem ego spero. Euc. Quid me? num quid
vis? M. Vale.
Evn.
Et tu, frater.-- Meg. Ego conveniam Euclionem, si domi est.
sed eccum

 

Previous section

Next section