lines 120-150

120 Evnomia: Velim te arbitrari med haec verba, frater,
meai fidei tuaique rei
causa facere, ut aequom est germanam sororem.
quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
nam multum loquaces merito omnes habemur,
nec mutam profecto repertam ullam esse
hodie dicunt mulierem ullo in saeclo.
127 verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
tibi proximam me mihique esse item te;
ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
et mihi te et tibi consulere et monere;
neque occultum id haberi neque per metum mussari,
quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
133 eo nunc ego secreto ted huc foras seduxi,
ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem.
135 Megadorvs. Da mi, optuma femina, manum.
Evn. Vbi ea est? quis ea est nam optuma?
137 Meg. Tu. Evn. Tune ais? Meg. Si negas, nego.
Evn. Decet te equidem vera proloqui;
nam optuma nulla potest eligi:
140 alia alia peior, frater, est. Meg. Idem ego arbitror,
nec tibi advorsari certum est de istac re umquam, soror.
Evn.Da mihi operam amabo. Meg. Tuast, utere atque
impera, si quid vis.
144 Evn.Id quod in rem tuam optumum esse arbitror,
ted id monitum advento.
146 Meg. Soror, more tuo facis. Evn. Factum volo.
147 Meg.
Quid est id, soror? Evn. Quod tibi sempiternum
salutare sit: liberis procreandis
(ita di faxint) volo te uxorem
domum ducere. Meg. Ei occidi. Evn. Quid ita?

Previous section

Next section