lines 327-349
327 | Pyth. Tace nunciam
tu, atque agnum hinc uter est pinguior Anthr. Licet.-- Pyth. Tu, Congrio, eum sume atque abi * intro illuc, et vos illum sequimini. |
|
330 | vos ceteri ite huc ad nos. Cong. Hercle iniuria dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent. Pyth. At nunc tibi dabitur pinguior tibicina. i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium, huc intro abi ad nos. Cong. O Pythodice subdole, hucine detrusti me ad senem parcissimum? |
|
336 | ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius quam quicquam detur. Pyth. Stultus et sine gratia es. tibi recte facere, quando quod facias perit. |
|
339 | Cong. Qui vero?
Pyth. Rogitas? iam principio in aedibus turba istic nulla tibi erit:
siquid uti voles, domo abs te adferto, ne operam perdas poscere. |
|
342 | Hic autem apud nos magna turba ac familia est, supellex, aurum, vestis, vasa argentea: ibi si perierit quippiam (quod te scio facile abstinere posse, si nihil obviam est), dicant: coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in puteum condite. |
|
348 | horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. Cong. Sequor. |
![]() |