lines 350-370

350 Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. Staphyla Qui vocat?
Pyth.Pythodicus. Staph. Quid vis? Pyth. Hos ut accipias coquos
tibicinamque obsoniumque in nuptias.
Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
354 Staph. Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
Pyth. Qui? Staph. Quia temeti nihil allatum intellego.
Pyth. At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
Staph. Ligna hic apud nos nulla sunt. Cong. Sunt asseres?
358 Staph. Sunt pol. Cong. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
Staph. Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
cenaene causa aut tuae mercedis gratia
nos nostras aedis postulas comburere?

362 Cong. Haud postulo. Pyth. Duc istos intro. Staph. Sequimini.--
Pyth. Curate. ego intervisam quid faciant coqui;
quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.
nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:
inde coctam sursum subducemus corbulis.
367 si autem deorsum comedent, si quid coxerint,
superi incenati sunt et cenati inferi.
sed verba hic facio, quasi negoti nil siet,
rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.

Previous section

Next section