21 | hic tunc
Vmbricius 'quando
artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, |
|
26 | dum noua
canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria. uiuant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt, |
|
31 | quis facile
est aedem conducere, flumina,
portus, siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer, et praebere caput domina uenale sub hasta. quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae |
|
36 | munera nunc
edunt et, uerso pollice uulgus cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint quales ex humili magna ad fastigia rerum extollit quotiens uoluit Fortuna iocari. |
|
Previous; Next |