lines 371-397
| 371 | Evclio Volui animum
tandem confirmare hodie meum, ut bene me haberem filiai nuptiis. venio ad macellum, rogito pisces: indicant caros; agninam caram, caram bubulam, vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia. |
|
| 376 | atque eo fuerunt cariora, aes non erat. abeo iratus illinc, quoniam nihil est qui emam. ita illis impuris omnibus adii manum. |
|
| 379 | deinde egomet mecum cogitare intervias occepi: festo die si quid prodegeris, profesto egere liceat, nisi peperceris. |
|
| 382 | postquam hanc rationem ventri cordique edidi, accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem. |
|
| 385 | nunc tusculum emi hoc et coronas floreas: haec imponentur in foco nostro Lari, ut fortunatas faciat gnatae nuptias. |
|
| 388 | sed quid ego apertas aedis nostras conspicor? et strepitust intus. numnam ego compilor miser? Congrio Aulam maiorem, si pote, ex vicinia pete: haec est parva, capere non quit. Evcl. Ei mihi, perii hercle. aurum rapitur, aula quaeritur. |
|
| 393 | [nimirum occidor, nisi ego intro huc propere propero
currere.] Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva, confige sagittis fures thensaurarios, cui in re tali iam subvenisti antidhac. sed cesso prius quam prorsus perii currere? |
Apollo |
![]() |