306 | armato
quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et Gallinaria pinus, sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt. qua fornace graues, qua non incude catenae? maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne |
|
311 | uomer deficiat, ne
marra et
sarcula
desint. felices proauorum atauos, felicia dicas saecula quae quondam sub regibus atque tribunis uiderunt uno contentam carcere Romam. his alias poteram et pluris subnectere causas, |
|
316 | sed iumenta
uocant et sol inclinat. eundum est; nam mihi commota iamdudum mulio uirga adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam |
|
321 | conuerte a
Cumis. saturarum ego,
ni pudet illas, auditor gelidos ueniam caligatus in agros.' |
|
Previous |