lines 475-504
| 475 | Megadorvs Narravi
amicis multis consilium meum de condicione hac. Euclionis filiam laudant. sapienter factum et consilio bono. nam meo quidem animo si idem faciant ceteri opulentiores, pauperiorum filias |
|
| 480 | ut indotatas ducant uxores domum, et multo fiat civitas concordior, et invidia nos minore utamur quam utimur, et illae malam rem metuant quam metuont magis, et nos minore sumptu simus quam sumus. |
|
| 485 | in maximam illuc populi partem est optimum; in pauciores avidos altercatio est, quorum animis avidis atque insatietatibus neque lex neque sutor capere est qui possit modum |
|
| 489 | namque hoc qui dicat 'quo illae nubent divites dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?' quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes. |
|
| 492 | hoc si ita fiat, mores meliores sibi parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt, ego faxim muli, pretio qui superant equos, sint viliores Gallicis cantheriis. |
|
| 496 | Evcl. Ita me di
amabunt ut ego hunc ausculto lubens. nimis lepide fecit verba ad parsimoniam. |
|
| 498 | Meg. Nulla igitur
dicat 'equidem dotem ad te adtuli maiorem multo quam tibi erat pecunia; enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari, ancillas, mulos, muliones, pedisequos, salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.' |
|
| 503 | Evcl. Vt matronarum
hic facta pernovit probe. moribus praefectum mulierum hunc factum velim. |
![]() |