lines 425-448
| 425 | Cong. Sine, at
hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit. Evcl. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit. |
|
| 427 | sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti me absente, nisi ego iusseram? volo scire. Cong. Tace ergo. quia venimus coctum ad nuptias. Evcl. Quid tu, malum, cura |
|
| 430 | utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor? Cong. Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam? Evcl. Volo scire ego item, meae domi mean salva futura? |
|
| 433 | Cong. Vtinam mea
mihi modo auferam, quae adtuli, salva: me haud paenitet, tua ne expetam. Evcl. Scio, ne doce, novi. Cong. Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam? quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles? |
|
| 437 | Evcl. Etiam rogitas,
sceleste homo, qui angulos in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis? |
|
| 439 | bi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses, non fissile auferres caput: merito id tibi factum est. |
|
| 441 | adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis: si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius, ego te faciam miserrimus mortalis uti sis. |
|
| 444 | scis iam meam sententiam.-- Cong. Quo abis?
redi rursum. ita me bene amet Laverna, te iam, nisi reddi mihi vasa iubes, pipulo hic differam ante aedis. quid ego nunc agam? ne ego edepol veni huc auspicio malo. |
|
| 448 | Nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus |
![]() |