Show #18:
MORITURI TE SALUTANT
I. SALUTATIO
Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc est Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At prius, ecce Dictum Hodiernum!
II. DICTUM HODIERNUM
Lector: Hoc est dictum hodiernum: Mens sana in corpore sano
III. QUID NOVI?
Favonius: Verba notanda. Et nunc videamus quid novi sit. Hodie Imperator Caesar Augustus Titus Flavius Domitianus ludos apparavit "Agon Capitolinus" nuncupatos. Sicut ludi Olympia, certamina et athletica et musica facta sunt. In animo habet foster Domitianus ut, sicut ludi Olympia, unusquisque Agon Capitolinus habeat intervallum quadriennium. Ut plura audiamus, eamus cito ad Iuliam Pauli quae in Campo Martio est.
IV. PERSONA NOTANDA
Iulia: Gratias, Favoni. Adsum in Campo ubi fit celebritas ludorum valde miranda. Re vera, quia non ludi sed "agon" fit, Graeco more fiunt certamina musicorum athletarumque---quorum, stadium currere et luctari et pugilatio maxime spectatoribus placent. Ut plura verba faciat de hoc agone et de ludis aliis, mecum est Crescens, olim optimus gladiator et nunc rudiarius. Ave atque salve, Crescens.
Crescens: Salva sis, Iulia Pauli.
Iulia: Quidnam tu censes de hoc Agone Capitolino? Placetne tibi?
Crescens: Satis me iuvat. Pugilatio in primis mihi placet. Re vera, de aliis certaminibus Graecis, non flocci facio.
Iulia: Fortasse ludi circenses muneraque gladiatoria tibi multo magis placent.
Crescens: Profecto multo magis mihi placent. Nonne Romanus sum? Mea sententia, hic agon Graecus non potest animos spectatorum tam firme tenere quam ludi nobis soliti---id est, munera et circenses.
Iulia: Ivistine igitur hoc matutino tempore spectatum munera gladiatoria?
Crescens: Ivi et spectavi. Sed si me interroges, isti gladiatores quos nunc habemus non pluris facio quam bestiae stolidi. Illi omnes sunt bene pasti, bene armati, sed mediocriter exercitati.
Iulia: At vero, quid de Celado Thrace, quem omnes censent optimum esse?
Crescens: Celadus Thrax, quem "suspirium puellarum" appellant stulti! Video gladium et galeam, nondum gladiatorem video. Utinam illos leones haberemus cum adhuc in arena pugnarem!
Iulia: Sed ille Celadus totiens vicit quotiens pugnavit.
Crescens: Vah! Nugas garris. Vera dicam: Ego ipse, quamvis aetate provectus, hunc "multum hominem"ac "suspiriumque puellarum" superare possem stans pede in uno!
Iulia: Nil ultra de Celado quaero. Dic nobis pauca, si grave non est, de vita gladiatons.
Crescens: Libenter dicam. Capuis eram, cum adhuc essem in ludo gladiatorio. Atque ibi quidam lanista, Ostorius nomine, et corpora nostra et mentes ad unguem exercuit, quia, Si quis gladiator aliquid vitae longae velit, non solum gladio sed etiam mente pugnandum erit.
Iulia: "Mens sana in corpore sano," ut aiunt.
Crescens: Rem acu tetigisti. Ibi Capuis nos adacti sumus iureiurando: uri, vinciri, verberari, ferroque necari. Deinde in familia gladiatoria aedilis Auli Suetti Pompeiis pugnabam.
Iulia: Meministine primae pugnae tuae?
Crescens: Quidni? Firmissime in memoria teneo quo die primum clamavi "Morituri te salutant"' Aestuosum erat sub sole nimio (spectatoribus scilicet vela erant), arena tam calda quam fumus. Murmillo eram, retiario quodam compositus. Hic retiarius tridente me laesit, quo facto spectatores una consurrexerunt omnes "Hoc habet' Hoc habet!" clamantes. At ego, simulans quasi graviter vulneratus, tridentiferum incaute et stulte appropinquantem ictu mortifero cecidi.
Iulia: Hoc facto, quidnam spectatores agebant?
Crescens: Quasi dementes spectatores rabie commoti clamitabant omnes, "Iugula! Iugula!"
Iulia: Quid ergo tu fecisti?
Crescens: Id quod faciendum erat. Aspexi munerarium pollice verso et statim morientem confeci.
Iulia: Horrendum auditu.
Crescens: Nisi fallor, munerarius illo die ipso decem gladiatores occidit. Fortasse comitia brevi tempore habenda et benevolentia populi erat captanda.
Iulia: Quam diu in familia gladiatoria eras?
Crescens: Ego adhuc adulescentulus bello captivus a Britannia ablatus, atque post ludum circa octo annos in familia gladiatoria Pompeiis et duos annos in Ludis Magnis Romae eram. Quo tempore triginta tres pugnas pugnavi, in quibus, viciens vici, stans noviens, et missus sum quater.
Iulia: Macte virtute, Crescens. Sane plura audire vellem, sed nobis eundumst. Gratias tibi ago et fac valeas. Haec est fabula hic, Favoni. Rursus ad te!
V. TEMPESTAS HODIERNA
Favonius: Tempus est audire de tempestate hodierna. Itaque, ecce Aulus Serenus1
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas hodie. Romae caelum tepidum est, dies idoneus ludis in Campo spectandis. Domu maesta relicta, Prosperina manifesta in terris nunc ambulat. Totam per ltaliam---praesertim in Etruria, Latio, et Campania---sol splendide lucet. Gratias Phoebo Apollini agamus! Auspicia item sunt bona ad tempestatem crastinam. Et nunc, videamus quaenam sit tempestas alibi circum Mare Nostrum. In Britannia et Caledonia adhuc est tempus hiemale. Idem in Gallia Germaniaque frigida. In summis Alpibus autem adhuc nivosum est. Sed in parte septentrionali Italiae apud Mediolanum, exempli gratia, tepescit paulum. Iam pridem autem tepescit in Hispania et Lusitania, item in Africa et Aegypto et malore parte Asiae. In Graecia est varietas caeli, nam sol lucet in Attica, ubi sitae sunt Athenae, sed pluvit in Peloponneso, praesertim Olympiae, ubi ludi Olympia quoque anno quarto facta sunt. Sed tamen, iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!
V. DE LUDIS
Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ut de ludis audiamus, praesto est Scirtus Agitator!
Scirtus: Avete omnes! Eamus ad ludos! Ut iam audivistis, Agon Capitolinus datus est hodie ab nostro domino Domitiano et consensu omnium haec certamina Gracca optima erant. In stadio, Pugnax palmam pugilationis vicit, Kalokagathes luctator optimus erat, et Pemicius cursum vicit. In certaminibus musicorum, Orpheides et Psalteria victores erant. Praeter haec certamina Graeca, ludi circenses et munera data sunt. In circo, factio Albata (ohm mea factio) quinque cursus vicit, factio Prasina septem, Russata tres, et factio Veneta novem cursus. In amphitheatro munus gladiatorum editum est pro salute Imperatoris Caesans Augusti Domitiani. Viginti gladiatorum paria pugnarunt. Ab his viginti, novem perierunt et undecim missi sunt. Inter mortuos erant Atticus Murmillo, Cycnus Samnis, et Ostorius Retiarius. Inter victores erant Nobilior Thrax, Pugnax Samnis, Scylax Secutor et Celadus Thrax qui iam plus quam vicies vicit, qua de causa celeriter factus est decus spectatorum atque, ut aiunt, suspirium puehlarum. Tandem venatio data est in qua Felix bestiarius, ad ursos pugnans, miserabiliter necatus est. At tamen, ut dicitur in ludis scaenicis, acta est fabula! Atque interea, spectator care, vive valeque et otiosus esto!
VII. VALEDICTIO
Favonius: Gratias, Scirte. Ut repetamus nuntios principales: Hodie "Agon Capitolinus", ludi more Olympiorum, ab Imperatore Caesare Augusto Tito Flavio Domitiano apparatus est. Sicut in ludis Olympus, certamina et athletica et musica facta sunt. Sic factumst hodie. Gratias plurimas Crescenti gladiatori agimus. Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!
copypright 1998
by John Donohue .