lines 701-726

701 Strobilvs Picis divitiis, qui aureos montes colunt,
ego solus supero. nam istos reges ceteros
memorare nolo, hominum mendicabula:
ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem.
705 nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior
multoque prius me conlocavi in arborem
indeque spectabam aurum ubi abstrudebat senex.
708 ubi ille abiit, ego me deorsum duco de arbore,
exfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco
video recipere se senem; ille me non videt,
nam ego declinavi paululum me extra viam.
712
713 Evclio Perii interii occidi. quo curram? quo non curram? tene, tene. quem?
quis?
nescio, nil video, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut
qui sim
nequeo cum animo certum investigare. obsecro vos ego, mi auxilio,
oro obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam abstulerit.

Plot and character conventions

Stage Directions for 713-30

717 quid est? quid ridetis? novi omnes, scio fures esse hic complures,
qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.
quid ais tu? tibi credere certum est, nam esse bonum ex voltu
cognosco.
720 hem, nemo habet horum? occidisti. dic igitur, quis habet? nescis?
heu me miserum, misere perii,
male perditus, pessime ornatus eo:
tantum gemiti et mali maestitiaeque
hic dies mi optulit, famem et pauperiem.
723 perditissimus ego sum omnium in terra;
nam quid mi opust vita, qui tantum auri
perdidi, quod concustodivi
sedulo? egomet me defraudavi
animumque meum geniumque meum;
725a nunc eo alii laetificantur
meo malo et damno. pati nequeo.

Previous section

Next section