LIBER DECIMUS

EPISTULA CXI

TRAIANUS PLINIO

     
SICUT largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum temporis retractari atque in irritum vindicari non oportet. Quidquid ergo ex hac cause actum ante viginti annos erit, omittamus. Non minus enim hominibus cuiusque loci, quam pecuniae publicae consultum volo.