LIBER DECIMUS

EPISTULA CX

G. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

     
ECDICUS, domine, Amisenorum civitatis petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter XL milia donata ei publice ante XX annos bule et ecclesia consentiente utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes vetantur. Piso contra plurima se in rempublicam contulisse ac prope totas facultates erogasse dicebat. Addebat etiam temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum eversione reliquae dignitatis reddere cogeretur. Quibus ex causis integram cognitionem differendam existimavi, ut te, domine, consulerem, quid sequendum putares.