LIBER NONUS

EPISTULA XXXVI

C.PLINIVS FUSCO SUO S.

     
QUAERIS, quem ad modum in Tuscis diem aestate disponam.

     
Evigilo, cum libuit plerumque circa horam primam, saepe ante, tardius raro. Clausae fenestrae manent. Mire enim silentio et tenebris ab iis, quae avocant, abductus et fiber et mihi relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens vident, quotiens non vident alia. Cogito, si quid in manibus, cogito ad verbum scribenti emendantique similis nunc pauciora, nunc plura, ut vel difficile, vel facile componi tenerive potuerunt. Notarium voco et die admisso, quae formaveram dicto. Abit rursusque revocatur rursusque remittitur.

     
Ubi hora quarta vel quinta (neque enim certum dimensumque tempus), ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto. Vehiculum ascendo. Ibi quoque idem quod ambulans aut iacens; durat intentio mutatione ipsa refecta. Paulum redormio, dein ambulo, mox orationem Graecam Latinamve clare et intense non tam vocis cause quam stomachi lego; pariter tamen et illa firmatur. Iterum ambulo, ungor, exerceor lavor. Cenanti mihi, si cum uxore vel paucis, liber legitur; post cenam comoedus aut lyristes; mox cum meis ambulo, quorum in numero sunt eruditi. Ita variis sermonibus vespera extenditur, et quamquam longissimus dies cito conditur.

     
Non numquam ex hoc ordine aliqua mutantur Nam, si diu iacui vel ambulavi, post somnum demum lectionemque non vehiculo, sed, quod brevius, quia velocius, equo gestor. Interveniunt amici ex proximis oppidis partemque diei ad se trahunt interdumque lassato mihi opportune interpellatione subveniunt. Venor aliquando, sed non sine pugillaribus, ut, quamvis nihil ceperim, non nihil referam. Datur et colonis, ut videtur ipsis, non satis temporis, quorum mihi agrestes querelae litteras nostras et haec urbana opera commendant. Vale.