EPISTULA XXIV
C. PLINIUS GEMINO SUO S.
UMMIDIA QUADRATILLA paulo minus octogesimo aetatis anno decessit usque ad novissimam valetudinem viridis atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto. Decessit honestissimo testamento; reliquit heredes ex besse nepotem, ex tertia parte neptem.
Neptem parum novi; nepotem familiarissime diligo, adulescentem singularem nec iis tantum, quos sanguine attingit, inter propinquos amandum. Ac primum conspicuus forma omnes sermones malignorum et puer et iuvenis evasit intra quartum et vicesimum annum maritus et, si deus adnuisset, pater.
Vixit in contubernio aviae delicatae severissime et tamen obsequentissime. Habebat illa pantomimos fovebatque effusius, quam principi feminae convenit. Hos Quadratus non in theatro, non domi spectabat; nec illa exigebat. Audivi ipsam, cum mihi commendaret nepotis sui studia, solere se ut feminam in illo otio sexus laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos; sed, cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo praecepisse, abiret studeretque; quod mihi non amore eius magis facere quam reverentia videbatur.
Miraberis, et ego miratus sum. Proximis sacerdotalibus ludis productis in commissione pantomimis, cum simul theatro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi: "Scis me hodie primum vidisse saltantem aviae meae libertum?" Hoc nepos. At hercule alienissimi homines in honorem Quadratillae (pudet me dixisse honorem) per adulationis officium in theatrum cursitabant, exsultabant, plaudebant, mirabantur ac deinde singulos gestus dominae cum canticis reddebant; qui nunc exiguissima legata, theatralis operae corollarium, accipient ab herede, qui non spectabat.
Haec, quia soles, si quid incidit novi, non invitus audire, deinde quia iucundum est mihi, quod ceperam, gaudium scribendo retractare. Gaudeo enim pietate defunctae, honore optimi iuvenis; laetor etiam, quod domus aliquando C. Cassi, huius qui Cassianae scholae princeps et parens fuit, serviet domino non minori. Implebit enim illam Quadratus meus et decebit rursusque ei pristinam dignitatem, celebritatem, gloriam reddet, cum tantus orator inde procedet, quantus iuris ille consultus. Vale