EPISTULA IX
C. PLINIUS SEMPRONIO RUFO SUO S.
DESCENDERAM in basilicam Iulium auditurus, quibus proxima comperendinatione respondere debebam. Sedebant iudices, decemviri venerant, obversabantur advocati, silentium longum, tandem a praetore nuntius. Dimittuntur centumviri, eximitur dies me gaudente, qui numquam ita paratus sum, ut non more laeter. Causa dilationis Nepos praetor, qui legibus quaerit. Proposuerat breve edictum, admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se, quae senatus consulto continerentur. Suberat edicto senatus consultum hoc: omnes, qui quid negotii haberent, iurare, prius quam agerent, iubebantur nihil se ob advocationem cuiquam dedisse, promisisse, cavisse. His enim verbis ac mille praeterea et venire advocationes et emi vetabantur. Peractis tamen negotiis permittebatur pecuniam dumtaxat decem milium dare.
Hoc facto Nepotis commotus praetor, qui centumviralibus praesidebat, deliberaturus, an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit. Interim tota civitate Nepotis edictum carpitur, laudatur. Multi: "Invenimus, qui curva corrigeret. Quid ante hunc praetores non fuerunt? quis autem hic est qui emendet publicos mores?" Alii contra: "Rectissime fecit; initurus magistratum iura recognovit, senatus consulta legit, reprimit foedissimas pactiones rem pulcherrimam turpissime venire non patitur."
Tales ubique sermones; qui tamen alterutram in partem ex eventu praevalebunt. Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur. Inde plerumque eadem facta modo diligentiae, modo vanitatis, modo libertatis, modo furoris nomen accipiunt. Vale.