EPISTULA II
C. PLINIUS VIBIO MAXIMO SUO S.
QUOD ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure videor a te meis petiturus. Arrianus Maturus Altinatium est princeps; cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate, iustitia, gravitate, prudentia. Huius ego consilio in negotiis, iudicio in studiis utor; nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intellegentia praestat. Amat me, nihil possum ardentius dicere, ut tu. Caret ambitu; ideo se in equestri gradu tenuit, cum facile posset ascendere altissimum.
Mihi tamen ornandus excolendusque est. Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid adstruere inopinantis, nescientis, immo etiam fortasse nolentis, adstruere autem, quod sit splendidum nec molestum. Cuius generis, quae prima occasio tibi, conferas in eum rogo; habebis me, habebis ipsum gratissimum debitorem. Quamvis enim ista non adpetat, tam grate tamen excipit, quam si concupiscat. Vale.