LIBER PRIMUS

EPISTULA XV

C. PLINIUS SEPTICIO CLARO SUO S.

     
HEUS tu! promittis ad coenam, nec venis. Dicitur ius; ad assem impendium reddes nec id modicum. Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive (nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis, quae perit in ferculo), olivae, betacei, cucurbitae, bulbi, alia mille non minus lauta. Audisses comoedum vel lectorem vel Iyristen vel, quae mea liberalitas, omnes. At tu apud nescio quem ostrea, vulvas, echinos, Gaditanas maluisti. Dabis poenas, non dico quas. Dure fecisti; invidisti, nescio an tibi, certe mihi, sed tamen et tibi. Quantum nos lusissemus, risissemus, studuissemus! Potes apparatius coenare apud multos, nusquam hilarius, simplicius, incautius. In summa experire et, nisi postea te aliis potius excusaveris, mihi semper excuse. Vale.