EPISTULA VI
C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
RIDEBIS, et licet rideas. Ego ille, quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos, cepi. "Ipse?" inquis?" Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia scdebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi genus; mirum est, ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde, cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras; experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale.