At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, 280 arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem audeat adfatu? Quae prima exordia sumat? 285 Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partisque rapit varias perque omnia versat.
Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: "Ego te, quae plurima fando enumerare vales, numquam, regina, negabo 335 promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto speravi -- ne finge -- fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni. 340 Me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiva manu posuissem Pergama victis. 345 Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes: hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces, Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis, quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, 350 invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago; me puer Ascanius capitisque iniuria cari, 355 quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso -- testor utrumque caput -- celeris mandata per auras detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi intrantem muros, vocemque his auribus hausi. 360 Desine meque tuis incendere teque querelis: Italiam non sponte sequor."
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, 395 multa gemens magnoque animum labefactus amore, iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
Talibus orabat, talisque miserrima fletus fertque refertque soror: sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; 440 fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. Ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes; 445 ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit: haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros tunditur, et magno persentit pectore curas; mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.
For complete texts of Vergil's works, visit the
Latin Library at Ad
Fontes Academy.
Close window when finished.